317
PARACELSI PRAEPARATIONES.
abstrahatur, & refundatur, cohobetur quartò, postremam destillatio¬
nem ad siccitatem vrgendo. Deinceps hoc sulphur in fundo residens
nigrum, vel fuscum in vitro, vel super marmoreum lapidem statim
in oleum resoluitur humido loco. Hoc oleo praeseruantur etiam
mnia, quae diutius in aqua perdurare nequeunt, vti nauium vela, cor¬
dae, & similia quae maximo sunt hominibus vsui.
Potabilia quaecunque, vt sunt vinum, ceruisia, hydromel, acetum,
& lac, vt à potissimo suo praeseruentur inimico, muliere videlicet men¬
ses patiente, fiat quod infra.
Vinum praeseruatur sulphure sublimato, vel eius oleo.
Ceruisia conseruatur oleo cariophillorum, aut radicum peoniae.
Hydromel, oleo saccari.
Acetum, oleo zingiberis.
Lac, oleo ab amygdalis expresso.
Caseus, herba hypericone conseruatur & praeseruatur à vermibus.
Mel conseruatur optimè, si praeseruetur ac defendatur à praecipuo¬
suo inimico, micis panis siliginei videlicet, quae totum in formicas
peruertunt, si in ipsum decidant.
Absoluto igitur primo tractatu, ad secundum veniamus.
FINIS PRIMI TRACTATVS.