317
14
TRACTATVS SECVN¬
DVS, DE ARCANIS RERVM
NATVRALIVM EX MEDICI¬
na chemica Paracelsi.
PRAEFATIO AD LECTOREM.
DE naturalium rerum arcanis dicturi, quid sit ar¬
canum priùs in hanc sententiam operae pretium
fuerit aperire. Substantiam propemodum incor¬
poream esse dicimus, à suo crasso domicilio na¬
turali separatam, & per chemicum artificium ad
supremum suę simplicitatis gradum adductam,
vt communicatione quadam cum immortali,
per similitudinem simplicitatis, si non immortalis, incorruptibilis
tamen, ac vitae longae fiat particeps. Haec autem studio & industria phi¬
losophiae, non eius quae docetur in scholis, at ea quae in luce naturae per
chimisticum ignem illucescit, atque per experientiam addiscitur, ha¬
beri potest. Quatuor itaque sunt arcana rerum praecipua, iuxta Para¬
celsi doctrinam. Primum quidem posuit materiae primae, quam in
rebus creatis non sensatis, earum semina, & in rebus sensatis sperma¬
ta esse docet: non ea quae natura producit in istis naturaliter, sed quae
per chemicam artem artificialiter ex earum substantia praestantissi¬
ma producuntur. Hâc citatos iterum eos volumus, qui aenigmatica
verba Paracelsi rudi nimirum ingenio suo ad literam reuocantes, in
semetipsos potiùs quàm in illum inuehi videntur, dum veris philo¬
sophis ignorantiam suam produnt. Ad hunc locum est quòd referant
quicquid alibi scriptum offendunt de homunculo, hunc videlicet
non generari ex naturali spermate, sed ex artificiali in giganteam na¬
turam & complexionem adduci, hoc est in robustissimam corporis
& animi valetudinem, & non in staturae proceritatem, vt supra tra¬
D 2 ctatu