457
GENESIS. 73
bolum solum introducta est in hominem po¬
stremam omnium creaturam? Quinam igitur
ante creationem istius, in praecedentes alias crea¬
turas irrupit? Potuit etiam Deus viuus, imò ipsissi
mamet vita creare mortem, aut mortuum quid
eorum quae condidit? Absit à nobis haec blasphe¬
mia, vt vel tantillum eius in mentem nostram
vnquam veniat. Christianum est verè credere,
Deum creasse coelum, terram, lucem, & omnia
per seipsum & in ipso viua. Inanitas & vacui¬
tas, item tenebrae super faciem abyssi, nihil cum
morte commune habuerunt, nec potuerunt im
pedire, quin illa supernaturaliter viuerent quę
creabantur ab autore vitae; vt sunt ea quae dixi¬
mus tria prima principia, membraque mundi
praecipua sub vnario mentali diuinoque, mun¬
do videlicet intelligibili primùm concepta. Ad
cuius quidem imaginem hic mundus visibilis
sub vnario ternarioque materialibus creatus
fuit. Quicunque igitur vnarij, ternarijque vires &
facultates non intelligit, in binarij tenebris con¬
fusis eum tantisper occaecari contingit, vsque
dum vnarij luce fuerit illustratus. Vnitas enim
sola est vita per se absoluta. Dualitas verò mors,
per dissectionem ab vnitate, recessum, & cor¬
ruptionem, est accidentaliter accessoria. Trini¬
tas tamen ista, naturae videlicet, ab vnitate vi¬
taque mundi genita receptaque viuificatur na¬
turaliter. Reiecta igitur Dualitate tanquam ini¬
E 5 mica