97
41
SECVNDA ROTA.
losophi vocant, ac spiritualiter Guido de Montanor,
cuius nomen latè spargitur. Itaque pro commodio¬
re via nunc temporis, in nostra hac coniunctione
quatuor elementa debent aggregati in debita pro¬
portione, quae priùs à se inuicem erant separata: vt
enim foemina venas habet quindecim, mas autem
non plures quinque, ad actum suae faecunditatis ne¬
cessarias; sic etiam in nostra coniunctione intellige,
quod mas, Sol noster, debet habere suae aquae par¬
tes tres, & illius vxor nouem, quae debent ad ipsum
esse tres: tunc, par, cum pari gaudebit semper ha¬
bitare. Nec de coniunctione est opus plura scribere.
idcirco iam huic capiti volo finem imponere, iu¬
bens vt coniunctiones grossas non facias plures vna,
rarò enim meretrices habent à se natos; sic ad no¬
strum lapidem numquam peruenies, ni foeminam
viduo iacere lecto permiseris, sic vt postquam ex
mare illa conceperit, sit deinde eius matrix clausa
caeteris. nam quisquis cocto, crudum semper adiicit,
vas suum aperiens, materiamque sinit frigescere, non
ille sperma conceptum nutrit, sed illudit sibiipsi,
opusque suum omne perfundit. Quamobrem, si
cupis tibi bene esse, obsigna matilcem, & bene nu¬
trias tuum semen, calore iugi, & temperato, si modo
vis proficere; cumque iam vas steterit menses quin¬
que sic vt post omnes nubes, & eclipses lumen ap¬
pareat, tum statim calorem auge, donec clara tuus
pelluceat claritate lapis, tum demum poteris statim
aperire tuum vas, & enutrire prolem, quae iam tibi
nata est, lacte, & cibo semper magis & magis: tunc
enim humiditas, & siccitas sic sunt temperata, vt
terra impressionem receperit ab aqua, quae num¬
quam
C 5