457
76 PHYSICA
fundationem, cui etiam maxima pars homi¬
num assentitur? Inueterata tamen eius fallaci,
veteribus non ita atque modò recentioribus, co¬
gnita fuit olim. Ortus est porrò his nostris tem¬
poribus multò luculentiùs sol iusticiae Christus,
quibus in ipsa natura nihil tam occultum, siue
bonum, siue malum, quod non ad lucem veni¬
re, palamque fieri oporteat, priusquam reuele¬
tur error introductus in Physicam, & reliquas
artes ex ea ducentes originem. Quocirca vm¬
bris atque tenebris infidelium paulatim ceden¬
tibus, naturae lux vera, quae iam tot saeculis deli¬
tuit, emerget in lucem omnib. perceptibilem,
Deo dante. Haec de metallorum, & virtutum
ius incultorure, propemodum agriculturae ac
fertilitati destinato. Reliquum erit vt deinceps
de medijs ad spagiricam contemplationem atque
noticiam introducentibus, etiam ex scriptis
liorum ante multa sęcula promulgatis, aliquid
in medium adferamus. Ne haec igitur somnias¬
se dicamur, exponemus quae per Hermetem
Trismegistum ex eadem doctrina
Genesis in hanc rem aptissimè
deducta sunt olim.
AENI,