457
GENESIS. 75
sunt, qui nihil magis affectat quàm decipi; ha¬
beat igitur quod optat. Si huic dicatur, cetrum
mineralium perfectiorem esse medicinam, quàm
sit centrum vegetabilium, dubium non est quin
rideat. Verùm si plus in suo Reubarbaro virtu¬
tum inesse medicinalium à quopiam audiat,
quàm in omnibus metallis atque mineralibus,
applaudit huic opinioni, ac si de coelo delapsa
esset. Quid mirum? etiam ad eam quam apertè
videt veritatem & experientiam, incredulus
est mundus. Approbabitne quae vel totis inge¬
nij viribus non percipit? Si de metallorum ac
mineralium reseruandis corporibus, & ab eis
venandis instaurandae vitae arcanis intellexis¬
sent, vel tantillum scripsissent Athenienses in¬
fideles, quod Paracelsus: nihil vnquam fuisset
eorum sectatoribus dignius, laudatius, neque vl¬
lis temporibus acceptius. In quantos clamores
erupissent, vt aliud nil audire licuisset, quàm ô
Graecię veneranda vetustas, cui tot sęculis à do¬
ctorum hominum coetu hactenus assentitur.
Nuperina valeant modernorum inuenta, quae
neminem praeter suos autores laudare videmus.
In hunc fastum nihilominus intumescunt, tam¬
etsi potissima naturae mysteria reliquerint in¬
tegra, & intacta hactenus. Verùm si quid auto¬
ritatis per vetustatem & applausum acquiritur:
quae maior ad eam accedet, quàm sibi adscripsit
autor ille mendacij natus ante naturalis mundi
funda¬