131
lupiter uero frigidus & humidus est, albus, mollis, uiscosus, faci¬
lis fusionis & solutionis, quasi argentum uiuum mortificatum,
hanc ob causam finxerunt Martem Iunonis filium, hoc est ter¬
rae, pinguedo enim terrae est.
DEMO: Ostende igitur iam quo loco Iunonis nomine
& elementum intelligunt?
GEBER. Finxerunt lunonem filiam esse Saturni, & Opis
sororem & uxorem louis, & in eodem partu ante louem in lucem
aeditam, reginam esse deorum & dearum, diuitiarum, praeesse par¬
tui & matrimonio. Aqua uero Mercurialis per Iunonem signi-
ficata dicitur filia Saturni, distillatur enim ab ipso & sua terra si¬
gnificata per Opim. Haec autem largitur diuitias, hoc est aurum
nostrum, & in ea distillatione generatur Iuno, hoc est aqua illa
Mercurialis significata per elementum aeris & louis, hoc est sal
quod in fundo uasis siue Boziae remanet inter feces. Quum ue¬
ro aqua Mercurialis distillatur prior & prima exeat extra Boc¬
ciam siue uas distillationis, dixerunt ueteres lunonem in eodem
partu ante louem natam. Idem significare uolebam lib. 1. cap.
II. disserendo de praeparatione louis, dicendo, Saturnum eo¬
dem modo praeparari (deridens eos qui non sunt filij huius ar¬
tis) aliquando solummodo hoc quod corpora non potest frange¬
re, hoc est terrestritas quae non frangit, hoc est non soluit corpo¬
ra sulphurea, adijciendam uero aquam mercurialem quae prius
antequam Iupiter redeat in corpus ex sua calce, hoc est sale al¬
bo ut uera calx. Praeterea dicunt lunonem praeesse partu, quod
distillando producat in lucem Phoebum, ob hoc etiam Lucina
dicta, matrimonio quoque praeesse dicitur, propterea quod in¬
termedium quoddam sit in coniunctione tincturarum supplhu¬
rearum, hoc est Veneris & Martis. Significatur autem per sub¬
tilissimum rete fabrefactum è calibe. Dicebat Morienus, ani¬
mam, hoc est, Venerem non coniungi cum corpore. hoc est cum
sulphure Martis nomine significato nisi mediante spiritu, hoc
est, aqua hac spirituali. Dicitur etiam Iouis uxor propterea
quod haec duo simul nostrum aurum progenerent, aut quod si¬
mul