131
simul iuncti sunt & uniti ante distillationem, & adscribunt ipsi
regnum super omnes Deos & deas gentilium, quos significamus
nostris metallis. Haec enim regit, nam per hanc nascuntur ac
souuntur, subtiliantur ac separantur, coniunguntur, mortifican¬
tur, uiuificantur & fructificant, propterea finxerunt eam etiam
deam diuitiarum.
DEMO: Ne mireris hactenus tam prolixum sermonem
non interrupisse me, nam ut uerum latear, plurimum delectatus
sum hac interpretatione, adeo obscurarum atque plane Chyme¬
ricarum, aut potius monstrosarum iabularum & figmentorum,
& (ut dicam quod sentio), planè persuasum habeo te eiusmodi fa¬
bulas omnino detorquere in tui animi sententiam, etiamsi uete¬
res eius intentionis in quam tu eas detorquere studes, nequaquam
fuissent unquam.
GEBER. Si tu aliquando interfuisses praxi huius artis,
& eius rei periculum fecisses, & filius esses uotis, hanc ueritatem
etenim cognosceres & perciperes. Nam nisi negaueris hanc
opinionem ueterum quam tibi dixi, scilicet omne metallum in
omni contineri, & huius dicti explicationem per me tibi tradi¬
tam, penitus intellexeris, nunquam negabis hanc ueram esse in¬
tentionem antiquorum poetarum, in suis fabulis & figmentis,
nam omnibus modis claborauerunt, ut hanc scientiam penitus
obscurarent & absconderent suis figmentis & fabulis poeticis,
ut naturae secreta ignorantibus & indignis occultarent, quod
etiam plures sapientes harum rerum periti, mecum affirmare
non dubitauerunt. scribendo etenim finxerunt Latonam stu¬
pratam à loue, propter quam rem lunonem de coelo descendisse,
hanc in Insula Delo inuenisse, ubi Phoebum & Dianam pepe¬
rit. Per Latonam intelligentes illud sulphur, quod supra Vene¬
ris nomine significari diximus, quod cum impurum sit & altera
tum, compositum de loue & lunone, hoc est de aqua illa aerea,
descendit de coelo, hoc est de alembici capitello, & inuenit Lato¬
nam in uase siue Boccia, quae ibi parit Elixir album & ruffum.
Finxerunt etiam Vulcanum filium esse louis & lunonis, quem¬
admodum
K