317
16
DE ARCANO PRI¬
MAE MATERIAE.
RESOLVTIVA digestione per mensem dige¬
ratur materia prima seminaria, de qua diximus.
Tandem affundatur aequalis portio monarchię
vel essentiae vini rectificati, & in eodem flacco,
siue phiala vitrea longi colli, digeratur iterum
altero mense, vel ampliùs obstructissimo vase,
ac Hermetis sigillo, ne respiret, optimè compres¬
so. Postremò destilletur materia. Quod ascenderit, arcanum esto ma¬
teriae primae, cuius vires atque virtutes vix enarrari possent, ad instau¬
rationem vitae longae & sanae.
DE ARCANO TINCTVRAE.
Tinctura philosophica fit in septem principibus membris huma¬
ni corporis, vt sunt, cor, cerebrum, hepar, splen, renes, fel, pulmo.
Singulis externa sua membra correspondent, vt cordi, aurum, perlae
vel vniones, coralla, macis, crocus, melissa, etc. Cerebro, luna vel ar¬
gentum, saphirus, vitriolum, muscus, etc. Hepati, cheiri, anthos, al¬
chahest, etc. Spleni, tartarum, tamariscus, etc. Renibus, camphora,
etc. Felli, reubarbarum, flos cheiri, etc. Pulmoni, sulphur, etc.
Ab eiusmodi membris externis igitur separabis elementa, ex qui¬
bus ignem solum pones in digestionem, & in ea tantisper maneat vs¬
que dum in fundo vasis nulla prorsus materia, nec in toto vase appa¬
reat in substantia. Quo percepto vitrum vt erat hermetico sigillo clau¬
sum, ponatur aliquo loco humido frigidoque, & rursum in materiam
visibilem resoluetur arcanum tincturae interni corporis membro cor¬
respondens, vt fuit externi membri materia. Hic est vniuersalis aut
generalis arcanorum tincturae parandi modus.
D 4 Alias