317
PRAEFATIO AD LECTOREM.
cum fructibus ligni Paradysi habebat olim. Hoc autem pane iusticiae pro¬
pter suam iniustitiam priuatus homo, vitam pariter iusticiae perpetuam in
Paradyso viuere desijt. Verum eius loco pane misericordiae extra Para¬
dysum donatus, vitam longam viuere potuit ac sanam, modò non abute¬
retur eo, alioqui labilem in vitam breuem & infirmam. Haud aliter intel¬
ligendum quod autor de generatione homunculi scribit, libro de natu¬
ra rerum, primo cap. degeneratione, vt etiam praecedente tractatu ex¬
posuimus. Quis tam solidus philosophus, qui sibi temere persuadeat,
naturale semen, extra naturalem sibique destinatam terram, aliud quàm
contra naturam quid posse producere, virulentumque Basilisci, aut alte¬
rius serpentis monstrum? Fatuum est sanè credere tantum virum la¬
psum, vt ignari censores eius perperam intelligunt. Aenigmatica sunt
omnia quae scribit, nec aliter quàm aenigmatico sensu perceptibilia.
Quod quidem in eo nisi deprehendissem ad literam non esse detor¬
quenda, facilè cum alijs ipsum insimulassem alicuius impietatis. At
contra video hunc Philosophum, in verbo diuino Physicam, atque me¬
dicam rationem prorsus fundatam esse velle, quod etiam videtur suos
& non alios docere discipulos, id est eos qui ad aenigmata resoluenda
nati sunt. Non omnes enim ad medicinam & physicam vocati fue¬
runt naturaliter, qui violentè has profitentur scientias, at maior pars
eorum per fenestras intrusa, vt ad eas apta, non meliùs illas etiam ex¬
ercet. Quapropter abdita naturae, abdito sensu propalare non incon¬
sideratè conatus est, quo probarentur illi, qui his arcanis digni sunt à
tractationis intellectu: reliqui verò procul arcerentur. Haec erant le¬
ctoribus proponenda, & ex primo tractatu in memoriam reuocanda,
priusquàm arcanum primae materiae tractaretur, ne forte mox ab ex¬
ordio, tractandi inaudito sibi modo perrerriti, à prima lecturae facie
abstinerent, alia reijcientes etiam arcana, etsi non minùs acista stu¬
dio laboreque maximo, ad ea, cùm intelligendum, tum acqui¬
rendum, sint praecaeteris arcanis physicis & chemicis
dignissima, quae natura recondit in
penitioribus.
DE