233
IN AVRORAM. 49
CAP. X.
De his qui lapidem et particularia quaesiue¬
runt in mineralibus:
Sophistarum nonnulli tentarunt ex mer¬
curio septies sublimato, ac toties dissoluto,
fixùm oleum emungere, medio quidem aqua¬
rum fortium, quo metalla imperfecta, in per¬
fectionem adduceretur: at frustraneum opus
hoc relinquere coacti sunt. Aliqui vitriolum
septies purgarunt, calcinatione, solutione, &
coagulatione, & cum duarum partiùm armo¬
niaci salis additione, sublimationeque, vt in
aquam albam resolueretur, cui tertia partem
addidere mercurij viui, vt ea coagularetur
qua: mercurium toties postmodu à dicto vi¬
triolo, & armoniaco sale sublimarunt, vt in la¬
pidem abierit. Hunc affirmarunt, ex vitriolo
conceptum, rubeum sulphur esse philosopho¬
rum, quo cum solutionibus, & coagulationi¬
bus progressi sunt ad lapidem, sed in proie¬
ctione fecérunt nihil. Alij mercurium coagu¬
larunt, peraquam aluminis, in massam duram
alumini similem, quam fixatorijs aquis fixa¬
runt inutiliter. Sophistae plurimas rationes fi¬
xandi mercurium, sibi frustra praefigunt, quòd
in mercurio nihil perfecti constantísve habea¬
D