457
TRISMEGISTI. 79
porrò sua rei virtus inest, ac suum etiam virus
habet, à quo repurgari potest arte Chimistica,
sed ob magis ac minùs, probanda sunt omnia,
nec nisi quae optima sunt retinenda: sic artifici¬
um hoc ab intolerabili nonnunquam subleua¬
tur onere, quod incumbit circa solis & lunae ar¬
tificialem ab omnibus rebus extractionem. Si
patris Hermetis opinionem igitur secutus, so¬
lem suae lunae coniunxeris, & igne suaui foetum
eorum in sua terra nutrieris, medicinam illam
perficies de qua loquitur inquiens, fugiet à te
mnis obscuritas, etc. Verùm enimuero priusquam
opus hoc aggrediaris, est quod ipsum te redu¬
cas ad vnitatis simplicitatem ex arte Chimisti¬
ca moraliter vsurpata, qua discas primùm à te¬
ipso fugare mentis omnem obscuritatem, &
postmodum illuminatus ab alto, lucem perci¬
pies ac medicinam quae pellere potest à corpo¬
re menteque tuis tenebras, & ignorantiam. Quam
igitur ego tibi propono Philosophiam mora¬
lem, summa cum attentione mentis addiscas
ex sequentibus, ac d ligenter in te ipso priùs ex¬
erceas moraliter oportet, si rerum quas pater
Hermes hoc loco docet, peritus euadere cupias.
Facilioribus clarioribusque verbis doceri nul¬
lo modo posses, cùm in hac, tùm in expositio¬
ne Hermetis artificij breui sermone conten¬
ti. Quo docet in hac vita caduca nullam artem
potiùs expetendam esse, quàm istam, qua do¬
cetur