457
80 PHYSICA
cetur corporum naturalium à binario suo sepa¬
ratio, & per ternarium in vnionem adductio¬
Non sanè melius exemplardari potuit huma¬
nae resurrectionis, quàm ab isto documento.
Siquidem innuit autor corpora naturalia re¬
rum insensatarum à suis spiritibus diuisa, repur¬
gataque, rursus illis in sui resurrectionem, id est,
perfectionem, coniungi posse. Veluti corpora
humana morte separantur à suis spiritibus
nimabusve, vt postmodum nutusolius Dei, per
meliorem priore coniunctionem resurgant in
vitam aeternam. Haud aliter etiam docet artifi¬
ciali corruptione corporum insensatorum (quae
mors dicitur Chimistica) separare spiritus &
nimas eorum, in sui ternarij ad vnitatis redu¬
ctionem, hoc est, ad potiorem vitam, licet non
perpetuam, excellentiorem tamen ea, quam à
natura priùs habebant. Insensata siquidem vi¬
uunt in seipsis occulto motu, quae postquam ad
vnionem peruenerint, manifestissimè vitam
hanc per suas operationes in aliena corpora pa¬
tefaciunt, vt & illa viuere faciant sine sui corru¬
ptione, donec vltimus eorum naturae incorru¬
ptae terminus aduenerit. Nec solùm id in insen¬
sata corpora possunt. sed etiam in corpora ratio¬
nalium, quod ad caducam vitam attinet, aliter
non. Est igitur scopus istius Hermeticae doctri¬
nae, medicina quędam vniuersalis, quae nedum
insensatorum corpora, sed hominum etiam
corru¬