317
PARACELSI PRAEPARATIONES.
AD HEPAR, ALCHAEST TINCTVRA.
COngelatione & solutione toties in eo repetitis, donec mercurius
sui similem vincat, medicinam exhibet alchahest, id est mercurius,
ad hepar excellentissimam, & in praeseruatione hydropisis ac similium
morborum in hepate suam originem habentium.
AD SPLENEM, TINCTVRA TARTARI.
SEparetur ab coliquor eius à suo corrosiuo, per vehementissimum
ignem, ex retorto vase. Tandem cohobetur vino vitae quinquies
super suas feces, ac separetur. Eius administratio sit cum vino vitae re¬
ctificato. Splenem aufert omnino, vt nullus ei sit locus in corpore
ampliùs.
AD SPLENEM. ARCANVM TAMARISCI.
MAceretur in oliuarum oleo tamariscus, & cum oppopanaco si¬
mul permixtus destilletur in oleum per alembicum. Vngatur
exteriùs regio splenis. Radicitùs etiam non secus atque tartari tin¬
ctura splenem aufert ac absumit absque detrimento vel dolore pari¬
ter morbos omnes spleneticos.
AD RENES, CAMPHORAE
tinctura.
DIgeratur in suum liquorem cum vino vitae. Administretur vel
propinetur, renes absumit ac omne quod producitur ex eis, suin¬
mam quoque artificialem castitatem inducit. Eorum materia ma¬
net, operatio verò prorsum tollitur.
AD FEL, REVBARBARI
tinctura.
REubarbari tinctura, siue liquor vnà cum cheiri, per spiritum aquae
vitae proliciatur digestionibus, & solutionibus, vti fit ex anthos,
Non priusquàm sedata cholera patientis administretur. Sequitur
sumptionem eius maxima sitis, & hanc fellis correctio, cum sanitate.
AB