317
PARACELSI PRAEPARATIONES. 18
AD PVLMONEM, SVLPHV¬
ris tinctura.
TRitum eleueturà sale calcinato vel calce minerali tertiò, tum de¬
mum administretur, etc.
DE TERTIO ARCANO MER¬
curij vitae videlicet.
MErcurius essensificatus, id est per naturam ad completam suam
essentiam adductus, vna cum antimonio sublimetur, non priùs
tamen quàm ab impuritate sua fuerit separatus: & ascendant simul
ambo, vnumque fiant. Deinceps resoluantur super marmor, & ad
quartam vicem iterum coagulentur. Hoc artificio habetur mercu¬
rius vitae, quo renouantur & instaurantur omnia corporis membra,
cum suis naturalibus facultatibus.
DE QVARTO ARCANO, QVI LAPIS
dicitur à chemistis.
PVrum elementi mercurij repurgetur ab impuro, & inde post re¬
uerberetur in albedinem, haec sublimetur ab armoniaco sale toties
donec resoluatur. Resolutum hoc iteratò calcinetur & soluatur, ac
per mensem pellicano digeratur. Postremò verò coaguletur. Hoc non
vritur ampliùs, nec vllo consumitur igne, sed in eodem statu perma¬
net. Corpora quae penetrat, etiam in cimeritio sunt constantissima,
vt in nihilum redigi non possint, minui, nec alterari. Aufert ab insen¬
satis, & à sensibilibus minorem essentiam, & omnem qualitatem su¬
perfluam.
Sunt & plaeraque alia tincturarum arcana, quorum praeparationum
ponere modos non differimus.
DE TINCTVRA AVRI.
EXtracta ab auro tinctura, corpus eius remanet album. Haec separan¬
da est ab impuro, hoc est à suo corpore: quae separatio inprimis est
necessaria. Postmodum clarificari & exaltari debet in suum gradum,
qui duplatur semper binies, hoc est in bis duo, quatuor & in infini¬
E 2 tum