97
47
SECVNDA ROTA.
seà congelantes in siccum puluerem. Sed talem
congelationem nos non quaerimus quia nostro ope¬
ri est omnino contraria. Nam nostra congelatio
non metuit ignem, quippe quae semper vnctuosa in
eo stare debet, ac etiam in sua tinctura abundare,
quae congelata in aëre, non liquescat in aquam, tunc
enim nostrum opus destruetur. Praeterea non con¬
gelatur in tam durum lapidem vt vitrum, aut cri¬
stallum quae ignis funduntur violentia, sed sicut ce¬
ra, quae citò funditur, sine sollium flatu. Caue ne de¬
cipiaris, talis enim congelatio non conuenit nostro
proposito, quae redit tursum in aquam vt congelati
sales, sed quae fluit & permanet, tales enim salium
congelationes nobis non prosunt, pertinent enim
ad sophistas qui congelant vulgariter, quapropter
si cupis rectè facere cum tua medicina numquam
naturaliter fluat, nec congeletur nisi prius putrefa¬
cias, prius purges, & figas elementa nostri lapidis
donec ea simul congelentur & facile fluant: nam
cum materia facta est candida, tum spiritus cum
corporibus congelabuntur, temporis tibi est adhuc
statuendus longus terminus, antequam talis conge¬
latio tibi appareat in similitudine perlarum. Laetare
aspectu talis congelationis, quae posteà educe gra¬
na sanguinis modo rubentia, omnibus praeferenda
mundi diuitiis. Quapropter terrae grossitie mortifi¬
cata, in humiditate nigredo generatur. Principium
hoc nemo mortalium negauerit, sic profectò dicunt
omnes philosophi naturales, qua habita, non est,
quod dubites de albedine, & si in albedinem illud
semel congelaueris, habes lapidem omnium lapidum
pretiosissimum: & sicut per humidum siccum fuit
putre¬