97
48
QVADRIGAE AVRIFERAE
putrefactum, (quod facit in colore apparere nigre¬
dinem) sic sane, humidum congelatum per siccum,
generat albedinem noctu clarissimè lucentem, &
siccitas procedit, & dealbat materiam, vt in nigro
humiditas se prodit, coloribus variis semper nouis,
ac nouis. Causa horum omnium est calor tempera¬
tissimus, operans, & mouens continenter materiam,
atque eo modo per hunc materia alteratur, tam in¬
trinsecus, quam extrinsecus substantialiter, non vt
faciunt stulti quoad aspectum sophisticè, sed hic vt
vnaquaeque pars quemuis ignem toleret, fluxibilis,
fixa, ac stabilis in tinctura: & de tali digestione de¬
terminat medicina facta priùs in stomacho, in quo
est siccitas, quae albedinem efficit sine controuersia,
quemadmodum secunda digestio, causat rubedi¬
nem compleram in hepate calore temperato: sic
etiam noster lapis per siccitatem & calorem, digeri¬
tur ad album & rubeum perfectum. Sed hîc aliud
secretum cognoscas oportet, quo pacto noster filius
in aëre nascitur, ne nimium studeas perflandis car¬
bonibus, nec putes hoc iocum esse, nec ludibrium,
sed crede mihi omnis periit tuus labor, nisi terra tua
reuiuificerur aqua, congelationem veram nunquam
videbis. Est quaedam anima existens inter coelum
& terram, oriens à terra, vt aër, cum aqua pura, cau¬
sa vitae omnium rerum viuentium, decurrens per¬
petuò super nostram quadruplicem naturam, omni
sua virtute perducens illam ad meliorem statum,
quae anima aërea, est secretus ignis nostrae philoso¬
phiae, vocata aliàs nostrum oleum, & nostra aqua
mysticè. Atque hic medius aër, quem oleum vel
aquam dicimus, nostrum ignem, nostrum vnguen¬
tum.