233
IN AVRORAM. 51
aurifabris vendiderunt, & monetarijs: postre¬
verò in falsos monetarios sese transmuta¬
runt, nedum qui vendiderunt, verùm etiam
illi, qui emerunt. Aliqui ex sophistis, albi loco,
rubeum arsenicum sumpserunt, & hocipsum
in falsam artem abijt. Quoniam quocunque
modo praeparetur, nihil pręter albedinem ex¬
hibet. Nonnulli progressi sunt vlteriùs ad
sulphur commune, quod ita flauum coxe¬
runt aceto, lixiuio, vel vrinis acerrimis, per di¬
em & noctem, vsque dum album emersit. Post¬
modum eleuarunt ipsum à sale communi, &
calce ouorum, per sublimationem coxerunt,
& sublimarunt, idque multoties, combusti¬
bile semper nihilominus extitit, licet album:
eo tamen, crudum fixare mercurium, in au¬
rum conati sunt, at frustra tentatum est, opti¬
ma tamen inde cinnabaris, & pulcherrima
omnium, quam viderim vnquam, resulta¬
uit. Hanc fixare putantes, oleo sulphuris per
caementationem, & fixationem, apparentiae
non ninil habuit, verùm secus atque res ipsa
desiderabatur, euenit. Alij sulphur commu¬
ne redegerunt in formam hepatis, olei li¬
ni, laterini, vel oliuarum admistione, coquen¬
tes in aceto. Postmodum in lapidem marmo¬
reum effundentes formam hepatis effece¬
runt. Hoc destillarunt in oleum citrinum, igne
lento primùm, sed suo damno sunt experti,
D 2