233
IN AVRORAM. 53
per arsenicum: alio per vitriolum: tertio verò,
per antimonium explicatis. Ex quibus doce¬
bo veram proiectionem super mercurium &
imperfecta metalla.
EXPLICATIO.
Iam de sophisticatis operationibus agit singulatim,
circa potissima mineralia, per ignaros artifices passim
vsurpatis, vti circa mercurium, vitriolum, arsenicum.
sulphur, antimonium, &c. Quae omnia, quia in textu
latissimè posita sunt, ac per ordinem, hoc loco transibi¬
mus, at explicare solùm conabimur, quae videbuntur in
istis obscuriora. Saepiùs itaque mecum agens, admirari
nequeo stoliditatem hominum quaerentium aliquid eo
loco, in quo non habetur quod quaerunt, vel si haberi po¬
test, modum inueniendi, vel eliciendi priùs non addi¬
scunt, quàm quaerant. Huius defectus potissima causa
est, quòd finem rerum non perpendant, nec suorum la¬
borum. Si roges igitur inquem finem alchymista la¬
boret, non aliter tibi respondebit, quàm vt aurum &
argentum ad medicinam, vel ad opes accumulandas
inueniat. Verùm ex quo, vel in quò si petas ab eo, re¬
spondere nihil nisi dubius poterit, modò huc atque illuc
discurrens, iam ex vegetabilibus, mox inde ad anima¬
lia conuersus, & in istis vacillans, ad media mineralia
se conferet, nec in istorum prouincia tutus, ad metalla,
cùm imperfecta tum perfecta refugium quaeret, ad eum
itaque modum vagabundus, tempus, oleum, & operam
D 3