317
PARACELSI PRAEPARATIONES.
tum. 2. 4. 0. altiùs non progreditur. Tum demum administrari pote¬
rit, ad instaurandum & innouandum sanguinem in pristinam tem¬
peraturam, vt infra latiùs in administratione dicetur.
FORMVLA EXTRACTIONIS TIN¬
cturae aureae.
COrpus eius corruptione remoueri debet à sua metallica natura, vt
malleum non sustineat ampliùs, idque per aquam salis. Tandem
abluatur aqua dulci, & inde per spiritum vini trahatur eius tinctura.
Postremò spiritus eleuetur à tinctura, quae residet in fundo vasis.
AQVAE SALIS FORMVLA.
EX liquido aut liquefacto sale paratur, quod ex sui natura, praeter
mnem artificialem coctionem concretum fuit. Hoc liquefiat ali¬
quoties, & pulueratum soluatur succo raphani, inque dissolutionem
agitetur, ac destilletur. Eiusmodi destillatum admisceatur sanguineae
dum adhuc viridis existit, mixtaque simul destillentur iterum quinquies.
In isto liquore laminę solis per antimonium repurgati soluuntur in
puluerem. Hic aqua pura dulci saepiùs abluatur, quae tamen priùs de¬
stillata sit, vt omnis acrimonia salis abeat, ne permisceatur in profun¬
do vel radice materiae solis, at separetur: facilè quidem ablui se permit¬
tit, vt puluis in seipso dulcis maneat sui ipsius persimilis, & in substan¬
tia non mutatus neque permixtus alteri cuipiam.
SPIRITVS VINI FORMA.
GEnerosissimum recondatur amplo vase, ad sextam suae capacita¬
tis partem viximbuto, sigilloque Hermetis obstructo ne qua re¬
spiret. Collocetur in balneo maris, non profundiùs immersum aquę
quàm vini superficies attollitur, ibidemque maneat spacio dierum de¬
cem. His finitis, exemtum destilletur è phiala frigidè, vsque dum spiri¬
tus ascendat, vbi signum suum dederit, vel exhibuerit, cessato mox à
destillatione, quod enim sequitur vinum est adustum vel ardens, &
non