233
IN AVRORAM. 55
lem adducendam, sed per seipsam exhibere posse lapidis
Monarchiae materiam. Interrogatur hoc an fieri, quó¬
ve modo possit, vt vegetabilis virtus per se mineralia
transmutet, cùm transmutatio naturam sequatur
transmutantis, & non transmutati? alioquin fieret,
quod hoc loco, vt nobilius per ignobile transmutaretur
in degenerem naturam: id autem esset praeter spem ac
desiderium, cùm naturae, quae ad altiorem gradum an¬
helat semper, tum artificis qui detrimentum inde pa¬
teretur? Rursum, vbi dixerit materiam dictam ex mi¬
neralibus esse petendam: Quaeritur quamobrem potiùs
in imperfectis perfectio, quae ipsis non inest, quàm in
perfectis, in quibus est summa perfectio mineralium,
atque metallorum omnium, quaerenda sit? Tritum
hoc philosophorum dictum in medium adferamus, vi¬
delicet: vbi natura desiit operari, ibidem incipere de¬
bet artifex. At natura non desinit indies operari in
mineralibus, & metallis imperfectis, alioquin imper¬
fecta dici non possent, sed in perfectissimis, quo fit, vt
existis postremis, iuxta sententiam allegatam, sumi
debeat materia lapidis Monarchiae spagyricae. Replica¬
bit perfecta iam demeritam habere formam, & carere
ad hanc desiderio, quo tenentur imperfecta, propter quod
faciliùs arte ducantur ad perfectionem. Nisi perfectio¬
nem solam in arte nostra quaeras, parum sanè profece¬
ris, vt ex libra Saturni, libram aequalem auri conficias:
plus enim exposueris, & sumptuum feceris, vt interim
de laboribus taceam, decuplo, quàm aurum hoc valeat, &
ad hunc modum non assequeris quod optas, nempe diuitias.
D 4