153
48
finitionum certum tempus inhabitare, ut cùm
id, quod anima praeditum est, permaneat, simi¬
lem animantis formam absoluit, sic demum
considera, & aericolorem Veneris corpus na¬
tura calidum esse, cum aurore uerò fulgenti
humore coniunctam. quod & per igneum
pyritem rectè procedens capitis crinem un¬
guento puttescente ad egregium, insignemque
decorem efflorescentiam perducet. horum
nim extrema qualitas nouit, & auri comos
crines facere, ad magnam pulchritudinem,
tantumque coniuncte unitatis ornamentum.
haec prudentibus sufficiunt. Satis etiam uo¬
bis sit hotùm aenigmatum declaratio. cùm. n.
omnem planam uiam institissem, arcanum hoc
atque magnum mysterium patefeci. ut hoc
spectaculo obstupescentes, & ad hoc admira¬
bile opus accedentes, ante oculos sapientiae
imaginem uideatis, & per hanc uirtutem po¬
tius pertranseuntes ad iucundum Dei lumen
accedamus, & tantam sapientiam eius bene¬
ficentia consequamur: se insinuantem, radian¬
temque in eos, qui in ipso IESV DEO nostro
spem collocant.
EIVSDEM STEPHANI PHILOSOPHI
Deo fauente, Actio septima.
Deum inexplicabilem sapientiae, & ueritatis
paren¬