131
ad finem huius operae & scientiae. In lib. speculi Alchimiae scri¬
ptum est, si inuenimus materiam in qua sit argentum uiuum
mundum, clarum, album aut ruffum congelatum in massam non¬
dum perductum ad complementum tali modo, ut nostra indu¬
stria & naturali ingenio ad intimam ipsius perfectamque mun¬
dificationem, & completam puritatem peruenire possumus, ta¬
liter ut post complementum operae mille uicibus fortius & per¬
fectius sit alijs corporibus coctis simplici calore naturali iam de
gustaturos nos delectabile hoc, supra quod omnis intentio phi¬
losophorum fundata est. Praeterea dicit Albertus lib. 5. de mi¬
neralibus cap. 1. omnium metallorum proprium esse, ut appa¬
reant incompleta esse in specie, & ideo in quolibet conuertibi¬
lia, medium uero proprie dictum habet informem naturam, quam
formatam distinctam extrema retinent, propter quod extrema
per ingenium & naturam de medijs reducuntur, quando unitur
unius extremi supra alterum, debemus autem mediorum natu¬
ram summe notare ad transmutationem metallorum, quia in
eis consistit plurima scientia eorum, quae unum in aliud con¬
uertère nituntur.
DEMO: Percipere nequeo quid hoc loco sibi uelit Alber
tus per media haec extrema & uirtute extremorum.
GEBER. Per media mineralia hoc loco intelligit Alber¬
tus metalla imperfecta quoniam sunt iam in uia ad perfectio¬
nem, non quòd ab ipsis per naturam reduci possit metallum ali¬
quod perfectum, sed quòd ab ipsis per artificium extrani possint
perfectissima extrema, hoc est Elixir album & ruffum, & quia
uirtus haec extremorum in sulphuribus, & ipso argento uiuo con¬
tineatur metallorum imperfectorum, tunc fiunt exticilla, hoc
est Elixir album & ruffum. Ob hanc causam diximus, lib. 1.
cap. 16. quòd metalla imperfecta absque commistione alicuius
rei extremae fieri perfecta.
DEMO: Si bene memini, dixisti eodem loco praedicto per¬
fectu, hoc ipso magisterio perfectum fieri, & perfectum etiam im¬
perfectum ad perfectionem perducere, & deum testaris haec simul
alterari & perfecta fieri.
GEB: