131
GEBER. Eo loco per perfectum non intelligo neque aurum
neque argentum commune, sed supradictos sulphures praeparatos
pro parte fixos, per imperfecta uero intelligo supradictum sal prae¬
paratum argenti uiui, nomine significatum & louem, & ex his
unum ab alio ad perfectionem perducitur, quoniam lulphur in¬
spissat figit & tingit mercurium, Mercurius autem subtiliat & sufi¬
bile reddit, incerat & seruat sulphur a combustione. Hoc autem
modo unum ab altero alteratur, & hanc responsionem poteris
habere ex lib. 1. cap. 11. in medio capitis.
DEMO: Mea sententia, improbasti eo loco modum hunc.
GEBER. Improbaui quidem eo loco modum hunc quan¬
tum ad literam puram & nudam, non intelligebam enim de com¬
munibus corporibus, sed de Philosophorum metallis, sed ut tan¬
dem totam summam breui sermone compraehendam, concludo
ipsum Elixir, quintam essentiam & aurum potabile fieri debere
ex metallis imperfectis communibus, quoniam haec artificio ad¬
iuuari, & ad perfectionem perduci possunt, & faciliter reducun¬
tur ad ipsorum materiam primam, quum in se habeant causam
corruptionis, quas causas enumerauimus nos lib. 3, cap. 6. & ac¬
cidentia quoque materiae primae superuenientia, facile ab ijs re¬
mouentur & indigestae partes possunt digeri.
DEMO: Dixisti supradictas res fieri debere ex uno metal¬
lo solo, quomodo igitur continentur in omni metallo imperfecto?
GEBER. Fatendum est supradictas res in omnibus me¬
tallis perfectis & imperfectis contineri, debemus autem inquirere
& exquisite cognitam habere naturam omnium metallorum co¬
munium, & ipsorum proprietatem diligenter examinare, quae
nam ipsorum sint facilioris aut difficilioris præparationis, & quae
nam nostrae arti aut propinquiora aut remotiora sunt, & tandem
quae nam pura aut uiciata sunt in ipsorum radice, ut satis aper¬
te monui in fine lib. I.
DEMO: Erit igitur omnino plumbum accipiendum, ob
hanc causam quod alibi dixisti in ipso contineri omnia philosophorum
metalla, & lib. 1, cap. 19, dixisti, plumbum etiam si ad argentum
minime