53
SECVNDA
ROTA.
vt
vna
vice
nimium
potum
ingeras,
cui
in
iuuentu¬
re
dietam
praescribas.
Vtatur
igitur
dieta
vt
natura
requirit
moderata,
dotice
[unclear]
ad
aetatem
peruenerit,
cu¬
stodiens
illam
à
frigore,
&
humido
calore
foue.
Tunc
crescet
&
augebitur
virtus
illius,
parietque
tibi
vtilitatem
simul
&
iucunditatem:
nam
obscura
&
aegra
corpora
reddit
sana
&
lucida,
mundando
eo¬
rum
lepram
sua
propria
virtute.
Tribus
vicibus
sic
rotam
tuam
circumuertes,
seruans
dictae
cibationis
regulam.
Ac
tum
quam
primum
ignem
senserit,
vti
cera
citissime
fundetur.
Non
est
hic
opus
pluribus
verbis,
nam
dixi
tibi
dietam
maximè
conuenien¬
tem
postquam
elementa
facta
sunt
aequipollentia.
Dixi
etiam
quo
modo
ad
albedinem
reduces
tuum
aurum,
similimum
in
figura
floribus
spinae
albae,
dictum
magnesia,
vt
antea
tibi
dixi.
Est
nostrum
sulphur
album
incombustibile,
quod
ad
ignem
nun¬
quam
euolabit:
itaque
septima
porta
vt
tu
deside¬
ras
in
ortu
Solis
est
acquisita.
De
sublimatione,
porta
octaua.
Hic
de
nostra
sublimatione
verbum
vnum,
aut
alterum
faciam,
quae
porta
est
octaua.
Stulti
quidem
sublimant.
Sed
tu
ne
fic
sublimes:
Nam
non
sublimamus
certè
vt
illi.
Ad
sublimandum
igi¬
tur
tectè,
non
etrabis,
si
corpus
primo
scis
facere
spi¬
rituale,
ac
tum
tuos
spiritus,
vt
docui,
corporales.
Quidam
Mercurium
sublimant
à
vitriolo
&
sale,
&
alios
spiritus
ascamuis
ferri
&
calibis,
à
testis
ouorum,
&
à
calce
viua,
&
suo
modo
sublimant
re¬
ctè;
sed
talis
sublimatio
nihil
conuenit
omnino
no¬
strae
D
3