405
133
MERCVRIORVM LIB.
tit de natura bufonis, quousque comede¬
rit, & corroserit omnes suas cabeses, id
est, ossa. Fili, cabeses bufonis sunt duo
spermata, quae dissoluuntur in substan¬
tiam aquae virtute veneni, quando foe¬
tens draco euolat per aera, & quando vi¬
debis quòd omnia erunt resoluta in aquam;
separa inde superfluam humiditatem, quae
tenet calorem naturalem hebetatum dictorum
spermatum, iam fermentatam & exube¬
ratam, vsquequo videas dictum calorem exci¬
tatum de ponticitate & acuitate, quae iam
sunt proprietates naturae sulfuris veri.
Haec exuberatio fili, fit cùm igne sicco in¬
formatione cautelae & discretionis in ad¬
ministrando ignem paulatiuè, et qualibet
vice crescendo secundum rationem natu¬
rae, quousque videas corpus in obscurum
versum: caue tamen eum à rubore super
ignem veniente. Fili, nisi auises te, spiri¬
tus exibit à corpore; & postea retinere
animam
K 3