97
55
SECVNDA ROTA.
perfecte cognosces, quod spiritus erit praecipitatus:
tunc octaua tibi patebit ianua, à quam multi sunt ex¬
clusi cum ludibrio.
De fermentatione, porta nona.
VERAM fermentationem pauci intelligunt
operatores, quaptopter secretum hoc expla¬
nabo tibi. Multas profectò peragraui regiones an¬
tequam vnum inuenire potui, qui id mihi explana¬
ret, tandem, diuino fauore, cuius nomen sit benedi¬
ctum, perueni ad perfectam notitiam. Animaduerte
ergo, quid hîc scripturus sim: fermentationes diuer¬
sis fiunt modis, per quas medicina nostra perpetua¬
tur. In claram aquam quidam soluunt Solem, &
Lunam, & cum eorum medicina faciunt ea conge¬
lari, quae cùm in igne examinantur, non possunt du¬
tare, nec alterari cum complemento. Talis fermen¬
tatio hon est nostri propositi. Quidam faciunt ma¬
gis naturaliter, fermentantes suam medicinam hoc
modo, dissoluentes in Mercurio Solem & Lunam
donec cum spiritibus assurgant, simul ea subliman¬
tes bis, vel ter. Tum cum eis fermentationem fa¬
ciunt. Via quaedam est ista, quam tamen reiicimus.
Quidam sunt fortunatiores, ad eligendam verita¬
tem in parte fermentationis, illi amalgamant cor¬
pora cum Mercurio in pultis modum, tunc super
illa medicinas suas proiiciunt. Isti nostrorum secre¬
torum habent aliquam notitiam, sed non veram cum
perfecto complemento, quia nec putrefaciunt, nec
alterant suum fermentum: propterea resero tibi hoc
secretum, vide quomodo fecisti in corporibus im¬
perfe¬
D 4