457
TRISMECISTI. 87
ricam artem verò, in sola rerum veritate natu¬
ralium à suo repurgata mendacio. Itaque veritas
cuiusque rei propriè dicitur, eius incorrupta na¬
tura. Non est quòd cum plurimis quispiam ex¬
istimet, Hermetem hoc loco vulgariter tantùm
esse locutum suis filijs, ac si voluisset eis innuere
simpliciter severitatem loqui, sed etiam sub rudi ser¬
mone quibusuis vsitato, necnon sub quauis di¬
stinctiuncula, maximum naturae mysterium inclu¬
sisse: hac de causa videlicet, vt qui non sunt eius
filij, videntes non percipiant, & audientes non
intelligant. Etenim arcana tutiùs occultari non
possunt, quàm sub manifesto cortice quum la¬
tuerint. Idipsum videmus passim in natura fa¬
cere voluisse Deum in omnibus, vtpote sub vili
preciosum, ne reperiatur ab indignis contege¬
re. Quantùm auri vilis arena, lutum, & spreti la¬
pides velant oculis ea cernentibus, quae manus
abijcit ignorantis, & pes coculcat inscius? Quam
occultè steriles in superficie regiones opibus
ditauit incognitis, quas negauit fertilibus?
Quid conqueruntur adhuc mortales anxij? Cum
Deus omnia dederit omnibus, dicens, Quaeri¬
te, at regnum Dei primùm, & omnia adijcien¬
tur vobis. Est itaque negligentia cuiusque suae pau¬
pertatis & inopiae potissima causa. Quanquam
Deus voluit pauperes esse plures diuitibus, vt
in illos isti suam charitatem exerceant, & ino¬
pes vt Christum sequantur tollentes crucem
F 4 suam: