457
88 PHYSICA
suam: ipsemet enim in terris omnium esse vo¬
luit pauperrimus. Hinc fit etiam vt in omni la¬
pide vel arena quauis aurum non habeatur, &
ea cognoscere quę continent illud, non sit om¬
nibus datum coelitus: ne pariter diuites omnes
fierent. Sed redeamus vnde progressi, ad rerum
naturalium veritatem, quam docet pater Her¬
mes arte spagirica quęrendam, & à vili necnon
abiecto margaritam esse separandam. Certum
& verissimum (inquit) quoduis elementatum
aliud in se continet quàm elementa, quod qui¬
dem omnibus minimè notum est, sed paucissi¬
mis, & longè pauciorib. certum. Exempli gra¬
tia: Plerisque notum est, aliquos lapides, & non¬
nullam arenam aurum in se continere, verùm
nemini certò constat, praeterquam illi soli, qui
eius rei periculum fecit, & per experientiam ar¬
tis extraxit: hic solus dicere potest id certum es¬
se. Quod quidem autor hoc loco vult nobis ar¬
tem spagiricam autoritate quadam reliquas
mnes excellente, quae est experientia, probare,
ac si loqueretur: Ego ipse sum expertus hanc ar¬
tem spagiricam veram esse, certam, & verissi¬
mam. Quippe qui non hominum autoritati¬
bus vel scriptis, at experimento solo certitudi¬
nem istius artis didici. Notandum igitur, quod su¬
pra verum & sine mendacio physicè pro parte
dixerat, hoc ipsum altiùs repetere spagirico mo¬
do, non secus atque diceret: Physicis corporibus
inest