233
IN AVRORAM. 61
sophorum, vno omnium ore simul asseuerantium, ex
nica materia tantùm constare suae Monarchiae siue la¬
pidis materiam? Supra quod solui potest argumentum,
eo quod antea dixi, nullam hîc fieri lapidis mentionem.
sed metallorum tincturae tantùm: eadem estradix mi¬
neralium & metallorum quorumcunque, quapropter in
identitate & concurrentia radicum similium, non est
multitudo, sedvnitas per identitatem. Ascendunt enim
mineralia, per infimos & medios gradus, advnicum &
summùm vltimatae perfectionis, qui est in auro solo, vel
in argento solo. Sunt itaque mineralia cuncta, si non
ctu, potentia tamen aurum, vel argentum, successu
transmutationis vnius in alterum, idque tantisper dum
ad scopum perueniant, ni fortè per immaturam mes¬
sem abscindantur, & hocipso naturae conatus, qui nun¬
quam cessant, quousque praedestinatum finem genera¬
tionis pertigerint, impediantur. Tum demum, intro¬
ducta finali forma debitae materiae, quiescit motus na¬
turae. Iam, vt opinor, intelligis, quod prius allegauimus,
artificem incipere debere motum artis, vbi naturae
quies incepit. Haec erant obiter discurrenda proponen¬
daque lectoribus, vt praecedentia, tum quae sequuntur in¬
telligerent.
CAP. XII.
De arcano vitrioli, rubeaque tinctura ex eo pro¬
licienda, generalis instructio.
Vitriolum, nobile admodum inter caetera
minerale, plurimae semper existimatio¬