317
PARACELSI PRAEPARATIONES. 22
debet igne admodum temperato, vt antimonij puluis minimè li¬
quescat, ascendat nihiloninus vt farinae flos parietibus adhaerere
cernitur molendinorum. Ecce iam totum huius negotij habes ar¬
canum, vt nisi truncus, intelligere quiuis potest.
DE ARCANO TINCTVRAE
Corallorum.
Corpus corum in alcool, non priori similem, sed in puluerem
attritu minutissimum redigatur, ex quo tinctura per vini spiri¬
tum eliciatur quemadmodum exauro. Postea sexies atque decies
ascendant per destillationem suprà nudum ignem, separatio verò
sexies in balneo, toties destillatum suis fecibus refundendo, vel quin¬
quies tantùm. Seruetur oleum, hoc in aqua theriacali venit admi¬
nistrandum, à scrupulo in drachmam.
AQVAE THERIACALIS FORMVLA.
AD spiritus vini vncias quinque, assumito vncias duas theriacae,
& myrthae Romanae rubeae vnciam vnam cum drachmis dua¬
bus, item croci orientalis drachmas duas. Destillentur omnia si¬
mul ac semel tantùm.
VSVS TINCTVRAE CORALLORVM
administrationis.
EIus vncia vna & semis permisceatur aquae cichorij, vel chame¬
drios aut gamandrae vncijs decem, & huius mixti quarta pars
vnciae propinetur aegro, manè & vesperi horis quinque ante pran¬
dium ac totidem horis post coenam, idque sex aut septem diebus
successiuis. Cibetur patiens leuioribus, & potus eius sit aqua destil¬
lata ex fumo terrae, cichorij, vel similium aquis, quibus tamen sobriè
tantùm vtatur.
F 2 DE