317
PARACELSI PRAEPARATIONES.
OMNIS HVIVS REI DIFFICVLTAS POTIS¬
simùm consistit in hac dictiuncula alcool.
NOnnulli satis incongruè sunt interpretati pro puluere minu¬
tissimè trito, pistillo vel mortario ferreis aeneisve, sed error isto¬
rum satis arguitur eò, quòd varijs locis Paracelsus de alcoole vini
scribit, proaqua ardente rectificata, quae quidem nihil cum pulue¬
re commune habet, nullamque similitudinem. Est igitur alcool
rerum aut corporum quorumcunque nil aliud, quàm purior &
mundior substantia ab impura separata. Videamus ergo quid sit
alcool antimonij. Discretum hoc loco iudicium esse debet solido¬
rum à liquidis. Possunt nihiloninus & concreta longè alijs medijs
quàm tussionibus in minutissimam substantiam redigi per ignem,
calore, solutionibus, congelationibus, sublimationibus, etc. Sen¬
tentia haec est autoris nostri, vt antimonium nedum atteratur pi¬
stillo & mortario, sed etiam in volatilem suam substantiam à suo
naturali colore non immutatam. Idque solo ignis & caloris bene¬
ficio regimineque fieri necessum est, vt postquàm vulgariter con¬
tritum fuerit, philosophicè tandem atteratur sublimationibus, quae
pistilla sunt philosophorum & mortaria. Docet alio loco sublima¬
tionem hanc fieri debere sine omni capite mortuo. Satis igitur
constat nihil fecum ante sublimationem adfuisse. Proinde neces¬
saria est ista sublimatio stibij, vel frustraneum opus, & inanis labor
ad antimonij flores atque tincturam suscipitur. Maxima pars eorum
qui Paracelsi praeparationum anatomiam exercent rerum, tentan¬
tes arcanum hoc fallitur. Statim autem à vulgari tritione subli¬
mant in fuliginem albam. Sed priùs in coelum scandere posse, quàm
hac via veros flores citrinos aut rubeos elicere, suo damno saepiùs
experti sunt. Vulgare non est, at merè philosophicum artificium,
paucissimis etiam philosophis hactenus cognitum. Proinde filijs
doctrinae duntaxat reuelandum. Eiusmodi porrò sublimatio fieri
debet