233
IN AVRORAM. 65
viret: hyeme verò minùs, at potiùs languet induto moe¬
roris fusco & nigricante colore. Maria tum maximè
virent, dum feruidissimè viuunt, id est, agitantur. Item
coelum, sub caeruleo colore, virori proximo caeteros inter,
laetissimè viuere cernitur, dum sereniùs sub dicto colo¬
re viret. Quid multis? Laetaviror vita est, moerori con¬
uenit alter color, qui ab illo, quantò remotior, tantò
languidiorem vitam indicat. Concludimus inde, totam
vitam, cùm naturae, tum hominum vicissitudine, moe¬
roris & laeticiae gubernari, sed omnium sapientissimè
prouidissimeque regi, cùm extrema dicta copulat me¬
dium. Plura colligere liceret ex ea pulcherrima pul¬
cherrimi ingenij sententia, si pateretur institutum,
quod iam suscepi breuiter exequendum: alijs, & me
doctioribus in adepta Philosophia, locum cedo libenter,
in quo, & per quid, moeror & laetitia, vere & autumno
suis contemperanda sunt, enucleandi.
CAP. XIII.
De processu vitrioli ad rubeam tincturam,
specialis instructio.
Vitriolum in se multas lutosas & viscosas
imperfectiones continet: quapropter
quâ viriditas eius elicienda saepius, & rectifi¬
canda, vsque dum terrae omnes impuritates
exuat. Quibus transactis rectificationibus
mnibus, apprimè cauedum, ne materia soli sit
E