233
66 EXPLICATIONES
exposita, quòd hic virorem illius in pallorem
vertat, absorpto simul arcano. Calido seruetur
hypocausto contecta, ne puluere sordeat. Dige¬
ratur postmodum vitro clauso, mensium ali¬
quot spatto, ac tantisper, dum varij colores ap¬
pareant, supremaque rubedo. Nec dum isto pro¬
cessu rubedo satis fixa fuerit existimanda, quin
ab interioribus accidentalibusque terrae sit in¬
quinamentis repurganda latius, ad hunc mo¬
dum: Rectificanda venit aceto, donec terreum
inquinamentum prorsus ablatum sit, fecesque;
semotae. Haec est eius tincturae vera, & optima
rectificatio, de qua benedictum oleum est eli¬
ciendum. Ab eo vitro conclusa diligentiùs,
lembico superposito mox, & bituminatis com¬
missuris, ne spiritus exhalet, eius olei destilla¬
tione spiritus igne suaui lentoque prolicien¬
dus est. Oleum hoc pharmacopolico balsamo
quouis & aromatico delectabilius atque dul¬
cius est, acredine carens omni. Residebit in fun¬
do cucurbitae terra quaedam albissima, nitens
candensque niuis instar, hanc serua tuereque ab
omni puluere. Ea ipsa terra prorsum à sua ru¬
bedine separata est. Inde subsequitur maximum
arcanum, vtputà super coeleste matrimonium
animae summè purificatae, & ablutae per agni
sanguinem, cum splendente, nitido, purifica¬
toque suo corpore. Hoc est verum matrimonium
supercoeleste, quo vita prolongatur in diem
postre¬