317
PARACELSI PRAEPARATIONES. 24
puluerem exiccari sinito, & abea materia spiritum vt ex calcinato
tartaro factum antea fuit, prorsum elicito. Dosis eius est drachma
semis, & granum vnum mitridatij, vnciae aquae cichorij vel planta¬
ginis destillatae commixta, iuxta respectum personarum aliquoties
administretur. Medicamentum hoc origines atque radices omnium
vlcerum tollit funditus. Hoc loco paucis admodùm verbis instrui
multi possent, & ad summum chirurgiae fundamentum adduci,
necnon ad veram vulcanicae transmutationis & gemmarum tin¬
cturae colorationis cognitionem. Verùm auaricia, pigritia, & am¬
bitio huius mundi per summum arcanum ignis philosophici, vel
aquae, non sunt prouchendae.
DE ARCANO ANTHERAE.
SVblimetur stibium album pulueratum igne lentoprimùm, au¬
ctiore postmodùm vsque dum in flauedinem, vel in croceos flo¬
res conuersum, ad colicam, & alios infinitos morbos optimum sit,
medicamentum.
DE ARCANO ANTHOS, VEL HONATH.
SVlphuris vncia semis perfundatur vncijs viginti spiritus vini, di¬
geratur ad solem vno mense, postea destilletur. Reaffundatur
destillatum, & rursum addatur sulphuris vncia semis. Digerantur
vt priùs optimè clauso vitro. Tandem destilletur iterum, vt antea.
Hoc artificio sulphuris vnciae duae possunt addi, ac ad mummiam
adduci terrę, quod balsamum erit, ac remedium ad vlcera pertina¬
cissima, sistens eorum fluxiones. Estque per os assumptum praeser¬
uatiuum ab omni putredine.
DE AVRO POCVLENTO.
HOc repurgatissimum per antimonium soluatur aqua vel viri¬
di liquore salis in puluerem, qui coelesti aqua destillata saepiùs
F 4 abluatur