317
PARACELSI PRAEPARATIONES.
abluatur vsque dum acrimonia salis abeat. Huic pollini vini tan¬
tum affundatur vt quatuor digitis latis emineat, & in vase clauso
digerantur balneo maris, temperato calore, tribus vel quatuor se¬
ptimanis. Et calore hoc tingetur spiritus citrino vel rubicundo co¬
lore, solis corpore albi pulueris instar in fundo residente. Spiritus à
colore separetur balneo maris, & rectificetur. Aurum habebis po¬
culentum, quod in corpus minimè reuertitur quouis artificio.
ALIA EIVSDEM AD CONTRACTVRAS ET
alios insinitos morbos, formula.
AVri foliati, puluerati, & in succum vt antea dissoluti vnciae vni
tantùm, affundatur aceti destillati, quantùm sat esse videbitur,
simulque toties destillentur & separentur, quoad saporis eius quod
adiunctum erat in calcimatione nihil prorsum degustetur. Post¬
modum in aquae vitae infra scriptae vncijs quoque pellicanico vase
digeratur vno mense. Et aurum poculentum habebitur excellen¬
tissimum.
AQVAE VIIAE UVIVS FORMVLA.
VIni ardentis rectificati libris decem addatur florum rosarum, ro¬
rismarini, anthos, cheiri, foliorum vtriusque ellebori, & maio¬
ranae, singulorum manipulus vnus. Cinamomi, macis, nucis mu¬
scatae, caryophillorum, granorum paridis, piperum omnium, cu¬
bebarum ana vnciae duae. Succi chelidoniae, tapsi, melissae ana libra
semis. Cinerum fabarum vnciae quinque. Mixta simul omnia per
duodecim dies in pellicano digerantur. Separa demum & vtere.
ELVCIDATIO PRAECEDENTIVM.
OBscura satis formula quae de auro potabili posita est, requirit
aliquam interpretationem vbi primùm habetur, auri foliati,
puluerati, & in succum soluti. Pulueratum intelligito calcinatum,
quod