97
62
QVADRIGAE AVRIFERAE
vt in hoc mundo possis procurare misericordiam &
gratiam. Ora Deum, vt te conducat an hanc por¬
tam, vt possis tuae conquisitioni finem imponete.
De proiectione, duodecima porta.
In proiectione probabitur si nostra praxis est
vtilis, cuius oportet me secreta quaedam mone¬
re: si tinctura sit vera & non variabilis, probabis
cùm pauca quantitate tuae medicinae, metallo, aut
Mercurio, vt pix adhaerebit, & tinget in proiectione
vt omnem ignem sustineat, intrabit & sparget seipsam
largissime. Sed multi per ignorantiam destruxerunt
opus suum, quando faciunt, proiectionem super
metallum impurum: nam illorum tinctura propter
corruptionem euanescit; quod à corporibus non re¬
mouerunt, quae post proiectionem sunt frangibilia,
fusca, & nigra, vt igitur tinctura possit perpetuò
durare. Vide vt tuam medicinam priùs proiicias su¬
per fermentum, tum erit illud fermentum frangi¬
bile vt vitrum; proiice illam frangibilem substan¬
tiam super corpora mundata & valdè pura, & sta¬
tim videbis ea curiose colorata cum tinctura, quae
omnes probas sustinebit. Et sic à Psalmis Dauidis
numerato, vt vtilem proiectionem & perfectam fa¬
cias. Super Psalmum cuius initium est fundamen¬
ta, proiice, Nunc dimiitis. Super verba mea, proiice
fundamenta. Tum verba mea super diligam, & di¬
ligam super attendite. Sic fac proiectione tres, aut
quatuor, aut quinque, quousque medicinae tum tin¬
ctura incipit decrescere. Tunc tempus est finem pro¬
iectionis faciendi. Mystico hoc sermone nihil aliud
volo