97
63
SECVNDA ROTA.
volo quàm vt imprimis minus proiicias super ma¬
ins crescendo semper numerum, vt sapientes di¬
cunt, & reserua hoc tibi secretum apud te. Sis aui¬
dus doctrinae, ea non erit tibi oneri. Nam qui cor¬
poribus aegris iungit Elixir ille parum nouit, quid
sibi velit proiectio. Decem si multiplicas primò per
decem, centum efficit numerus ille; si centum rur¬
sus per decem multiplicabis, mille dicitur numerus
iste, si mille item per decem, efficiunt, decem milia,
quae rursus per decem multiplicata centum milia
efficiunt. Iam superasti istas duodecim portas, ac
totam arcem gubernas ad libitum, serua haec secre¬
ta apud teipsum, & in igne contineas tuum vitrum:
& multiplica tuam medicinam magis ac magis: nam
sapientes dicunt, quod habes apud te non est quòd
aliunde quaeras.
Sequitur recapitulatio.
VT hunc tractatum in Epitomen redigam, at¬
tende diligenter latitudinem nostri lapidis,
& incipe in occidente, vbi mas rubeus & coniunx
alba fient vnum, desponsati spiritu vitae, vt viuant
in amore & quiete, terra & aqua aequaliter propor¬
tionatis, & vna terrae pro tribus spiritus, est etiam
bona proportio, quae est spiritus duodecim, pro
quatuor partibus terrae; siue corporis. Tres partes
faeminae, & vnam viti debes accipere, & quo minus
fuerit de spiritu in hac desponsatione, citiùs tuam
calcinationem absolues. Tum in septentrionem per
obscurationem progredere, rubri viri & coniugis,
quae dicitur eclipsis, soluens eos, & alterans inter
hyemem