233
IN AVRORAM. 67
postremum, destinatumque. Ad hunc igitur
modum, anima spiritusque vitrioli (qui san¬
guis est eius) cum suo corpore copulan¬
tur purificato, vt in aeternum sint inseparabi¬
lia. Quapropter, excipe terram hanc nostram
foliatam phiala vitrea, cui sensim oleum suum
affundatur. Animam suam corpus, momento
recipiet amplecteturque. Quandoquidem
corpus animae desiderio plurimum afficitur,
& anima corporis amplexu perfectissimè de¬
lectatur. Coniunctionem eiusmodi positam
in arcanorum furnum, quadraginta diebus
ibidem contineto. Quibus transactis oleum ha¬
bebis absolutissimum mirandae perfectionis,
quo mercurius, & reliqua metalla quaeuis im¬
perfecta, vertuntur in aurum. Iam ad multi¬
plicationem animum applicemus. Recipe mer¬
curium corporalem, portione duarum partium,
quem tribus eiusmodi ponderis partibus olei dicti
perfundas, ac maneant simul diebus quadra¬
ginta. Hac proportione ponderis & ordine
multiplicatio fit in infinitum.
EXPLICATIO.
Absolutis in genere virtutibus viroris in vitriolo
delitescentis, nunc particulariùs docet artem ha¬
bendae huiuscemodi vitae, cuius praxin, quiae habe¬
tur in textu clariùs, quam declarari queat, ea
E 2