317
PARACELSI PRAEPARATIONES. 25
quod autem diuersimodè fieri solet. Primò, quum argento viuo
calefacto igne modico permiscetur, amalagma vocatur, aurifa¬
bris non incognitum artificium, & postmodum igne totum argen¬
tum viuum pellitur in auras, aut in eius conseruationem destilla¬
tione violenta recipitur in aqua frigida, placenta solis in fundo sub¬
ruffarefidente. Est & alia terendi auri ratio, si lamina eius super stri¬
ctum orificium vasis ad hoc aptati locetur, & in vase subtus argen¬
tum viuum sublimatum, aut plumbum liquefactum super prunas
teneatur, vt eiusmodi vaporem hauriat, redditur admodum friabile
vt alteri facilimè valeat in puluerem. Potestetiam liquatione per¬
misceri sex aut pluribus sui ponderis partibus argenti puri, & in sub¬
tiles bracteas malleis tundi, ac aqua forti resolui, vt totum argentum
in aquam abeat suo more, auro, quod ea nequit aqua solui, fundo
forma pulueris nigri subsidente: qui quidem, vt reliqui omnes, salis
gemmae, vel communis aqua demum in verum puluerem solui
debet, vt formam deponat metallicam. Posterior hic puluis auri
communis fuerit abluendus aqua, vel destillata, aut in pręcedenti¬
bus aceto destillato, saepiùs, ac dum acredinem & virus omnev
porum realgaricorum aquae fortis & salium deposuerit, quod gu¬
stu deprehendi potest. Hoc omni peracto, nec priùs ad veram cum
aqua vitae digestionem aptum esse putato. Restat vt in aquae vitae
formula quid per anthos & cheiri sit intelligendum indicetur. Quo¬
ties de vegetabilibus fit sermo, anthos pro floribus rorismarini, &
cheiri pro caryophillatis intelligi possunt. Verùm si fiat mentio
mineralium, anthos mumiam esse terrae putato de qua diximus,
& cheiri elixae ex argento paratum. Quod superiore proximoque
loco de mineralibus fiat sermo, indicant alia materialia, tum ma¬
ximè quia de manipulis agitur, quibus mineralia non, sed ve¬
getabilia metiri consueuisse medicos, cùm spagiri¬
cae, tùm alterius medicinae certis¬
simum est.
G DE