131
remanens cum uitro & salibus siue aluminibus, tota substantia
terrea, haec sententia potest capi duplici sensu, quemadmodum no¬
stra corpora duplicia sunt, hoc est sulphur & arsenicum. Nam si
per corpus ipsum sulphur intelligere uelimus, dico in lotione &
praeparatione ipsius primo ascensuram pelliculam illam, post hanc
uero purum & mundum ab ipsa unctuositate adustiua, haec autem
fundi debet donec liquefiant, sicut diximus in libro de praxi¬
lam uero cum sale aut potius alumine, Saturni nomine designato
& cum uitro, hoc est cum sulphure quod in eo sale occultatum
est, remanet omnis substantia terrea ipsius salis. Sin autem per
corpus arsenicum intelligamus, hoc est istud sulphur subtile quod in
ipso sale occultum est, dico quòd per distellatione descendat in re¬
cipientem, & post istud cum uitro, hoc est in Boccia, & cum sali¬
bus aut aluminibus remanebit omnis substantia terrea in fundo
uasis, & istud sal praeparatum uocatur lupiter. Reuertendo ue¬
ro ad sermonem nostrum de metallis imperfectis, dico ex supra
scriptis rationibus tandem concludi Venerem & Martem communem,
quamuis magnam habeant terrestreitatem & sulphuritatem acci¬
dentalem, quae facile remoueatur, nihilominus in radicibus suis
munda esse, & sulphur & argentum uiuum ipsorum purum & mundum
distillari posse siue sublimari, quum habeant partes fixas & conna¬
turales sibi coniunctas, ut diximus lib. 2, cap. 2. Propterea dixi¬
mus adhuc lib. 4. cap. 3. dealbationem substantiae Veneris &
Martis puram esse, & similiter rubificationem Lunae.
DEMO: Haec non uidentur mihi in hanc sententiam prolata.
GEBER. Possunt duplici modo intelligi, uno modo si in¬
telligamus haec de metallis communibus, dico dealbationem, hoc
est argentum uiuum quod medicina alba est sui sulphuris, per ru¬
bificationem uero sulphur est intelligendum Veneris & Martis
quod tinctura est rubedinis ipsius argenti uiui, quod Lunam uo¬
camus, & haec pura sunt in sua radice. Si autem per Venerem
& Martem intelligamus supradicta sulphura extracta ab uno
ex ipsis, dico post putrefactionem fieri munda, propter unctuosi
tatem adustiuam, & quamuis ruffa sint, non acquirunt tamen eam
rubedi