131
rubedinem cum medicina primi ordinis, hoc est, per primam præ¬
parationem cum apparitione splendoris cum immunda sint & mi¬
nime apta, ut recipiant fulgorem rubedinis. Et quia uero per lo¬
tionem remoueatur prima haec rubedo adustiua, & sub hac rube¬
dine immunda lateat albedo pura, ipsorum dealbatio pura est, mu¬
tati uero ab hac prima natura, & per longam decoctionem fixa fiunt,
rubificatio pura Lunae, hoc est Elixir albi siue argenti uiui sui.
DEMO: Concedo hæc duo metalla munda esse in radice,
quum uero hoc opus fieri debeat ex unico metallo solo, ut saepius
iam dictum est, nimirum fieri debebit ex aere siue cupro, habet enim
hoc plus substantia argenti uiui & minus terrestreitatis, & sulphu¬
reitatis adustibilis, idem affirmante te ipso lib. 1. ca. 2. in quo loco
dicis Venerem in profundo suae substantiae colorem & essentiam
auri ostendere, malleabile enim est & ignitur ut argentum & au¬
rum quare ab eo accipiendum secretum hoc, cum medium quod¬
dam sit inter Solem & Lunam, & facile conuertatur ab una tin¬
ctura in alteram, & sit bonae conuersionis & laboris pauci, acci¬
piendum igitur hoc prae caeteris corporibus imperfectis omni¬
bus in opere minori & medio, minus uero in maiori, & cap. 17.
dicis adhuc lib, eodem, te ex naturae operatione cognouisse æs si¬
ue cuprum in aurum transmutari posse, cum in mineris cupri siue
aerifodinis uideamus fluentem aquam squamulas subtilissimi
aeris secum ducere, quae ex continuo aquae decursu lauantur &
mundantur, cessante uero fluxu aquae uidisse te squamulas illas
cum arena sicca post triennium Solis calore ita decoctas esse, ut
inter ipsas inueniatur aurum uerissimum, imitantes uero natu¬
ram cum possumus, idem & nos alterabimus.
GEBER. Hic sane scrupus est, in quem etiam isti qui se in
his artibus multum sapere putabant grauiter impegerunt, nec
parum offensi sunt, neque meministi tu dixisse me sulphur illud sub¬
tie nostrum esse aes siue cuprum, quod in manifesto colorem ruffum
prae se fert, in occulto autem nigrum & album, postea uero ruffum,
malleabile & igniferum, hoc est funditur & soluitur ignitione ut
aurum & argentum, quemadmodum ea quae ex sulphure & argento ui
uo