457
TRISMECISTI. 95
tis clarè docetur coelum etiam potentia hîc
apud nos esse, nec solùm apud nos, verùm eti¬
am in nobis, & in omnibus rebus à natura
productis. Quid manifestiùs dici posset, quàm
coeli superioris incorruptibilis vires, atque vir¬
tutes passim in inferioribus istis rebus natu¬
ralibus, vt in arcis, reconditas, & à nobis re¬
seratione per clauem spagiricam haberi posse,
item istas virtutes inferiores à superioribus im¬
pressas per influxum, vocari coelum inferius?
Vultis audire fusiùs: Vnio corporis & animae
per spiritum, vita est, & istorum dissolutio
mors. Quantò magis igitur ad vnionem ver¬
git medicina, tantò magis ad vitam accedit, à
morte procul discedens. Rursus vnio nullam
multitudinem admittit. Si causa vitae sit vni¬
ca, vnicus etiam effectus eius, & vnica medici¬
na potest esse vitae instauratiua; cum nihil
liud sit vita, quàm vnio quae dicta est. Caete¬
roqui Hermetem. Trismegistum de vnione
idealis mundi & suae medicinae disserentem
per similitudinem etiam coaptantem audia¬
mus.
Et sicut res omnes fuerunt ab vno meditatione
nius, sic omnes res natae fuerunt ab hac vna re adapta¬
tione. Haud secus enim ac res omnes ab vno
DEO mentaliter creatae sunt, meditatione
vel conceptione vnius mundi per ideam,
pari¬