457
96 PHYSICA.
pariter & omnes res productae sunt ab hoc vno
mundo praemeditato, effectu, & materia, serua¬
ta similitudine prioris exemplaris, ac diuisio¬
ne quadam in ordinem redactae. Item vt vnus
est Deus tantùm & non plures, vnum etiam per
vnum ex nihilo mundum in mente sua prius
creare voluit, ac subinde in effectum produce¬
re, quo continerentur omnia quae crearet in
pso: Deus vt esset in omnibus vnus. Verùm de¬
clarare visum est, cur hoc loco sententiam non¬
nullorum aliorum commentariorum sequi no¬
luerim, nec in plaerisque alijs. Percepi ex serie ver¬
borum, non esse Hermetis opinionem, vt per
vnum in hac particula, ab vno, globum confu¬
sum, quem Chaos appellant, intelligamus, sed
potius vnum Deum creatorem. Cùm postea sub¬
dat, fuerunt ab hac vna re (praemeditatae et in effectum
adductae puta) natae per adaptationem. Non dicit ab
vno, vt antea dixerat, fuerunt abvno meditatione
vnius (puta) rei vel mundi. Praeterea notanda est
haec differentia, quam facit autor inter esse &
nasci. Quandoquidem à natura nulla res habet
esse quod est, sed ab ea solùm res omnis produ¬
citur vel nascitur ex eo quod esse habet ex nihi¬
lo; per verbum solum Dei eiusque virtutem, & non
ex verbo substantiam habet: hoc ipsum est pri¬
ma visibilis creatura, nempe natura. Autoris
verò sententia deprauata mihi videtur, muti¬
lataque per omissionem vnius dictionis, creatae
videli¬