153
cere cupienti, non uita, non mors, non ange¬
lus non praesentia, de quibus sermo est,
non principatus, non potestates, nec ali¬
quid praesentium, aut futurorum, nec fut¬
tura separabunt nost à tua dilectione CHRI¬
STE Deus noster, perquem Patri gloriam,
honorem, laudem, magnificentiam reddemus
cum sanctissimo & vivifico, & venerabili
eiusi spiritu in omnia infinita secula. Amen.
Eiusdem Stephani oecumenici philosophi
actio octaua de huius artis sectione.
Confiteor tibi pater sancte, domine, Deus
coeli, & terrae, omnium Deus, & omnipo¬
tens, omnium caussa, & largior. quem coeli con¬
fitentur, & narrant mirabilia omnipotentis Dei,
& dextera tuae: quam utinam liceat nobis pu¬
ro corde laudare, glorificare, & uenerari mira¬
bilia tua omnium Deus qui bonorum existen¬
tium causa es: & adorare magnificum, & san¬
ctissimum, & uitę dominatorem oculum tuum.
Accedamus igitur ad prepositum, & videa¬
mus, cur vult quarti praepositionem incipere:
de qua serm nobis habitus est, occultę lo¬
quens, cùm vellet multorum ingenia exerce¬
re atque hunc in modum ait. CORPORA NON
CORPORA facito. ET INCORPORA
CORPORA, hęc ita, ut prius, facito. & nunc
arte