153
30
arte erigens compositum, ac latitantem na¬
tura extrahens, & per mercurium, corpora
corrumpe & per magnesiae nebulam mascu¬
lum, &, foeminam item coniunge, & rursus la¬
titantem naturam euocans, per ipsam denique
corporum formationes facies, & sic corpora
incorporea redduntur, & incorperea corpo¬
ra fiunt. Si omnia igne atrenuentur, & fuligo
feratur, erunt uaria, & infrangibilia corpora.
Ignem intellige Mercurium, & igneum phar¬
macum, qui Mercurius comburit, & corrum¬
pit, & extenuat corpora uno artificio. contri¬
ta enim, & commista extenuantur. attenuan¬
tur autem corpora ab igne, hoc est, à Magnesia
corrupta, & ut ratio postulat, perlata, & per
elationem in his, quae in sublime seruatur. per
haec facta fuligo natura est pulchra, & suauis,
& infracta, hoc est ab igne minus fugiens, prom¬
ptaque ad colores manens, & uincens, & com¬
plectens. Venus non tingit, sed tingitur, & cum
tingit ut tingit. nihil enim potest per se cor¬
pus tingere, uel seipsum separare, si spiritus
qui interius latitat minus emergat. Quomo¬
do enim potest sine spiritu corpus consistet?
nisi per pulchram naturam, quae in ipso est,
animalem spiritum inquam, qui colorem tinctu¬
rae secum educit, & infert? Venus non tingit,
sed tingitur. terrea enim materiae pars, ut quae
ctassa existit, non tingit, sed illa qualitas
sub¬