317
PARACELSI PRAEPARATIONES. 28
segregata. Est itaque essentia quinta virtus, & incorrupta natura me¬
dicinam in se continens, colores, vitam, & rerum proprietates. Si¬
milis est spiritui vitae ob immortalitatem, de qua plurimùm ha¬
bet: homo verò mortalis. Proinde ab huius carne vel sanguine
quinta non potest haberi substantia viua, quoniam ab ipso separa¬
ta, vita pariter, quae quinta est essentia, priuantur. Non sic de rebus
insensatis & vegetabilibus euenit, quae licet à sua radice truncóve
separata sint, spiritum adhuc vitae retinent in viriditate vegetabili,
quo vel insita suo, aut alieno trunco, vel indita terrae rursum pullu¬
lant ac vegetant. Caro autem aut sanguis ab animali separatus nun¬
quam conglutinari potest in vegetam naturam, quia nihil de ani¬
ma retinuerunt à separatione. Bene tamen ab eis elici poterit es¬
sentia quinta, sed mortua non viua, vt ex vegetabilibus siccis pari¬
ter non nisi mortua potest haberi, quoniam viridi succo, spirituque
suo vegetabili carent. Metalla autem non moriuntur, sed vita lon¬
ga pollent incorrupta. Proinde perfectissimas exhibent quintas es¬
sentias. Ab his igitur exordium hoc loco habeant ad hunc modum,
quintarum essentiarum praeparationes.
DE ESSENTIA QVINTA AVRI.
AVrum cemento regali, vel antimonio purgatum, per aquam sa¬
lis metallica malleabilique sua natura priuetur. Postmodum rę¬
sidentia vel puluis abluatur aqua dulci, donec acrimonia salis ab
eo recedat. Tinctura deinceps vini spiritu eliciatur, vt supra memi¬
nimus. Postremò verò spiritus ab ea per eleuationem separabitur,
vt in fundo vasis maneat essentia quinta.
AQVAE SALIS FORMVLA.
SAl mundissimum & albissimum natura sola procreatum, & non
arte factum, tritum & liquefactum aliquoties, succo radicum ra¬
G 4 phani