317
PARACELSI PRAEPARATIONES.
phani mixtum atque solutum destilletur. Rursum cum sanguineae,
dum adhuc viridis est, aequis partibus mixtum quinquies destille¬
tur. In isto liquore laminae aureae soluuntur in puluerem, à quo sal¬
& omne corrosiuum eius ablui se permittit facilè, multis affusio¬
nibus aquae dulcis, & euacuationibus. Nam sal in profundo nequa¬
quam permiscetur, nec adhaeret metallis.
SPIRITVS VINI FORMA.
VInum rubeum, potiùs quàm album, excellentissimum circu¬
latorio vase reconditum amplissimo vt rotetur melius, balneo
maris ad vini profunditatem immersum, diebus quadraginta bul¬
liat. Postmodum effusum destilletur à cucurbita frigidè, donec spiri¬
tus visibiles exeant. Caetera quaere supra vbi de tinctura auri scripsi¬
mus. Nec piguit eadem hoc recensere loco, cùm & autor ipse varijs
locis idem at diuersimodè, quò meliùs intelligatur repetat, tum
etiam quod excellentissimum sit prae caeteris omnibus arcanum, ad
omnes ferè morbos innouatione & instauratione sanguinis pro¬
pellendos.
DE ESSENTIA QVINTA METAL¬
lorum omnium in genere.
MEtallum in aquam resoluatur aqua soluente, dissolutumque
destilletur per balneum, & abstrahatur, putrefactionibus tam
diu cohobando donec in oleum conuertatur. Hoc ipsum è cucur¬
bitulis paruis destilletur alembico, & pars vna metalli manebit in¬
fundo. Residuum hoc ex metallo rursum in oleum adducatur vt
priùs, ac destilletur, idque tam diu, donec omne metallum ascen¬
derit. Possea putrefiat iterum per mensem. Tandem igne lento
rursus destilletur. Vapores omnes ascendent ac descendent in vas
recipiens, quos amouebis admoto alio recipiente. Postmodum
ascendent