457
TRISMEGISTI. 99
hic enim spiritu, anima, & corpore constat. Est
multorum philosophorum sententia, spiritum
rerum naturalium esse medium inter animam
& corpus, alij volunt animam esse medium in¬
ter alia, hac inducti ratione, quòd spiritus sit
nima subtilior, & aptius extremum ad corpus
crassissimum comparatum, vt anima sit isto sub¬
tilior & spissior ipso spiritu. Mea sententia iudi¬
cium litis adhuc sub iudice relinquente, suade¬
rem interea, vt non separaretur spiritus ab ani¬
ma non magis, quàm lux à suo luminari, aut
hoc à suo firmamento. Verùm sub firmamento,
quoniam vita rerum naturalium à solo motu
corporum, sensibus percipitur magis quàm ab ipsa
causa motus, quae est ignis aethereus, hoc argu¬
mento spiritum esse ducunt, anima subtilio¬
rem, quae per motum sub sensum cadit, non ille.
Tantisper igitur hoc loco, posteriore hac opi¬
nione fruar, donec alia melior occurrat. Nam
si iuxta Hermetem concedatur spissum & sub¬
tile esse extrema, vt verba sonant: Separabis terram
ab igne, tùm quod antea, portauit illud ventus in ven¬
tre suo, id est, aër, necessariò sequetur ignem esse
extremum & spiritum Hermeti, quòd aëri, in
quo gestatur, sit longè subtilior. Magis enim
aëri conuenit anima quam igni, siquidem in
illo fit effectus vitae motiuae, percausam igni
propriam. Pariformiter omnis causa motus,
est subtilior suo motu & effectu. Exempli gra¬
C 2 tia,