153
31
proficit. Diuina aqua est id, quod simplex, &
lucidum, & purissimum, & fine umbra corpo¬
rum naturam facit. uelut immutans corpora,
& abstergens, quodque ex corporibus latitantem
in ipsis naturam extrahit. coniuncta enim na¬
turae forma pulcherrimum bene per nebulam
operatur, acuta aqua elevata, & euocata, diui¬
na enim, à diuinis, retineretur. diuina uerò
sunt quae intus latitant, & blande extrahuntur
anima, & spiritus à divinis, & ab iisdem reti¬
nentur, qualitate corpora penetrantia, veritas
autem haec est. Natura naturam blectat, &
natura naturam amplectitur. & natura nat¬
ram vincit. Cum enim quod intus latet, per
divinam aquam bene regatur, & expurgetur,
oblectat se ipsam ad propriam corporis natu¬
ram penetrantem, vincentemque & permanen¬
tem propriam in his naturam agnoscens lae¬
tatur connexa, & coniuncta uicissitudine. sed
ut ad propositum conuertamur, quatuor cor¬
pora tinguntur, & non tingunt. Magnesia enim
dealbata, non finit corpora frangi, nec umbram
Veneris induci. uide quid philosophus in¬
quit, quatuor tinguntur, non autem tingunt.
& conticuit. nec dixit, ut consueuit, ut cùm
tinguntur, tingunt, sic solidorum corporum
substantiam intellige. magnesia enim, inquit
dealbata non finit frangi corpora, nec umbram
Veneris inferri, quae magnesia, nisi ipsum to¬